- CADAVERUM Cura
- CADAVERUM Curaapud Romanos Graecosque. Corpus defuncti, postquam sollenni ritu oculi eius clausi essent, per intervalla conclamabatur primo, quod apud Graecos fiebat magnô aeneorum vasorum fragore, an ad Lemures Furiasque accendas, an ad iacentem, si forte lethargô tantum consopitus esset, excitandum? Postea naulô Charontis et offâ Cerberi ori inditâ, oculis itidem fasciâ obvelatis, vultus mentotenus pannô cooperiebatur, quod officium proxomis incumbebat: Hinc Hippolytus apud Euripidem, v. 148. sic patrem moriturus alloquitur.Κρύψον δέ με μου πρόσωπον ὥς τάχος πέπλοις,Operi vero meam faciem quam celerrime peplis.Imo tota cadaveris extendendi velandique cura ad proximos spectabat: quae causa, quod Cassandra apud Euripidem Graecorum, procul a patria morientium, conditionem, Troianorum, qui in Patria occubuerunt, longe postponat, cum ait:Χερσὶν περιςταλέντες ὧν ἔχρην ὑπὸ:Manibus compositi, quorum id officii erat.Cum Pater moriebatur, aut mater vidua, libeorum id erat: Eurip Medeâ v. 1036.Καὶ κατθανοῦσαν χερσὶν ῏εν περιςταλεῖν,Et fatô functam manibus rite componere:de liberis loquens. Marito demortuo id officii genus uxor exhibebat: fratri soror. Dein a propinquis ac affinibus calidâ aquâ abluebatur, et unguentis ungebatur. Virgil. Aen. l. 4. v. 683.---- ---- Date vulnera lymphis,Abluam.Ad quae verba Servius: Lavare, inquit, cadavera proximiis concedebatur. Qui autem cadavera ungerent, Pollinctores, Graecis Καταγεῶται dicebantur, unde Nonius Marcellus, Pollinctore, sunt, qui mortuos curant. Apud Graecos, hi corpus eviseratum calidâ abluebant aquâ, labrô ad id in loco sacro asservari solitô usi: qui ritus, λοῦτρα πανύςτατα Electrae apud Eurip. i. e. lavacra novissima dictus, tam habebatur necessarius, ut Socrates cicutam hausturus apud Platonem aquis prius corpus ablueret, ne post mortem id negotii facesseret pollinctoribus. Et Alcestis apud Euripidem v. 116.Ε᾿πεὶ γὰρ ἤςθεθ᾿ ἡμέραν κυρίανΗ῞κουσαν, ὕδασι ποταμίοις λευκὲν χρόαΕ᾿λούσατ᾿.Postquam sensit diem destmatamAdvenientem, aquis fluvialibus candidam cutemAbluit.Feminis autem id proprium apud Graecos, quae si non in promptu erant, tum aliis munus hoc concedebatur. Sic apud Galen. de Meth. medendi l. 13. c. 15. a Cynicis ablutum legimus Theagenis cadaver. Lotum rite corpus unguentis inungi mos, ambrosiâque caput ac vultus perfundi. Homerus de Sarpedone Il. π. v. 670.Χρῖσόν τ᾿ ἀμβροσίῃ ----Atque unge ambrosiâ.Quô factô, ablutum unctumque candidâ vel albâ induebatur veste, togâ nempe, ut Lipsius vult: Nam, inquit, cadavera in honestissima veste effervi mos erat: quae in vulgo civium et in tacito funere togd vulgata fuit, in Magistratibus toga praetexta, in Censoribus purpurea tota. Apud Graecos cadaver involvebatur mundô amiculô, diu ante, vel ab uxore, vel ab aliquo proximorum hunc in finem confectô, quod suas Κειρίας fascias, quibus manus pedesque vinciebantur, habebat: ut de Lazaro quoque legimus Iohannis c. 11. v. 44. Hinc Apuleius l. 10. Feralibus, inquit, amiculis obstrictus. De colore tamen dubium, sunt enim qui feralis huius amictus colorem apud Graecos quidem album, nigrum vero apud Romanos fuisse contendant. Sic curatum cadaver porro sertis coronabatur, tamquam miseriarum vitae huius Olympionices, orique placenta indebatur, quod non minus, ac serta, victoriae praemium, apud Graecos fuit. Quo alludens apud Eustathium in Ismen. πῶςτ σε καταςτεφανώσω τοῖς δάκρυσιν, quomodo coronabo te lacrimis? ad filium Pater inquit. Ita ergo corpus ablutum, unctum, indutum ac coronatum humi, in lecto, ad ianuam deponebant, qui ritus Collocatio a Romanis dictus a filiis vel heredibus solebat peragi: idque hôc modô, ut corpus demortui foras spectaret et facie pedibusque esset in publicum versis; fortasse eô situ abitionem illam postremam significantes. Hinc Persius, Sat. 3. v. 103.---- ---- Tandemque beatulus altôCompositus lectô, crassisque lutatus amomis,In portam rigidos calces extendit ----Graeci hanc ceremoniam verbô προτίθεςθαι expresserunt, et nomine πρόθεσις. Unde Euripid.------ Καὶ προθήσονται νεκρὸν,Et collocabunt mortuum.Vide quoque infra, verbo Collocare it Positi. Interim cupressus, teste Sextô Pompeiô, quae arbor excisa renasci non solet, apud Romanos, in vestibulo demortui affigebatur, ne quis imprudens funestam domum, rem divinam facturus, introitet: quod tamen sero, et non nisi apud divites, invaluisse, notat Scaliger, et colligitur ex illo Lucani, l. 5. v. 442.Et non plebeios luctus testata cupressus.Statuebatur insuper in domûs aditu ingens vas fictile, aquâ aliunde petitâ repletum, Hesychio γάνρα, Aristophani ὄςτρακον, Polluci ἄρδανον, Euripidi πηγᾶιος χέρνιψ, dictum, ut qui ingrederentur vel egrederentur, se ableudni commoditatem haberent: quem ritum λούεςθαι ἀπὸ νεχροῦ seu βαπτίζεςθαι ἀπὸ νεπροῦ vosârunt. Cuius locô suffitione Romani usi sunt; utrique enim contaminatam crediderunt domum, ubi cadaver hominis iaceret. Confer in sacris Numer. c. 19. v. 11, 12, 13. Unde apud Eutipidem Helena, v. 1446.Καθαρὰ γὰρ ἡμῖν δώματ᾿ οὐ γὰρ ἐνθάδεΨυχὴν ἀφῆκε Μενέλεως ----Purae enim nobis aedes: Namque non isthicAnimam reliquit Menelaus.Simul apparabantur ea, quae ad funus necessaria erant. Vendi illa apud Romanos solebant, in templo Libitinae, quae eadem cum Venere fuit: unde Libitinarii dicti, qui funera curabant, et pyram, si cremandum foret cadaver, lignis aliisque rebus pro defuncti conditione instruebant, etc. Hactenus apparatus exsequiarum, quem Graeci Συγκομιδὴν dixêre. Ubi ita septem dies in aedibus cadaver servatum fuisset, die octavô, per praeconem populus ad exsequias vocabatur, his verbis. EXEQUIAS L. TITIO L. FILIO QUIBUS EST COMMODUM IRE IAM TEMPUS EST, OLLUS EX AEDIBUS EFFERTUR. Hinc Funus indictum Festo: ad quod postquam populus convenisset, lectô constratô aut linteis splendentibus et in eo defuncti corpore collocatô, post ultimam conclamationem, ad sepulturam, Graece Ε῾κκομιδήν, se accinxêre. De die autem id fiebat, unde Castandra in Troadibus v. 446. id tamquam infaustum praepicit Talthybio,Κακὸς κακῶς ταφήσῃ νυκιὸς, οὐκ ἐν ήμέρᾳ,Malus male sepelieris nocte, neque interdiu.Et quidem apud Graecos, postridie statim collocationis, ante Solis ortum, Il. ζ. v. 175.---- ---- ὠς ἐφάνη ῤοδο δάκτυλος ἠώς,---- ---- Ut primum aurora refulsit.Apud Romanos autem efferebatur cadaver, tibicine seu siticine praecedente, qui naeniam funebrem, laudes ac res gestas defuncti continentem, non saltabundus, ut olim, sed stans Phrygiô modulô canebat. Praeficae quoque ante demortui domum ad numerum lamentabantur, reliquis lugendi modum praecuntes: ritu etiam aliis gentibus usitatô, hinc Gap desc: Hebrew Israelitarum, de quibus vide Ierem. c. 9. v. 16. Αὀιδοὶ, θρήνων ἔξαρχοι et πενθήτριαι Graecorum, etc. Quare Macrob. l. 2. in Somn. Scipion. c. 3. Mortuos, inquit, quoque ad sepulturam prosequi oportere cum cantu, plurimarum gentium vel regionum instituta sanxerunt, persuasione hâc, quia post corpus anima ad criginem dulcedinis Musicae, i. e. ad caelum redire credatur. Sed πρὸς αὐλὸν ad titibam, unde Τυμβαύλοι tales dicti, non vero πρὸς λύραν, ad citharam, canere tum licebat, quia haec, utpote Apollini sacra, Paeanibus solum laetisque hymnis inserviebat. Sie pompa funebris procedebat, et cadaver efferebatur, (apud Athenienses per portam Η῾ριαῖαν, seu Ιἑρὰς πύλας dictam;) et quidem ditiores lectis efferebantur, tenuioris vero fortunae homines capulis sive feretris, ut Servius notat: utrique pro dignitate quam scitissime comti ac exornati. Deferendi feretrum propinquioribus virilis sexus dabatur munus. Itaque filii, interdum parentes, et fratres sorores elatas funere deferebant: nonnumquam servi libertate donati, plerumque Senatorii, Praetorii, ac Consulares, quique amplissimis functi erant honoribus, Imperatorum ac Consularium virorum feretra detulerunt. Quare Pauli Aemilii, qui de Macedonia triumphavit, legati Macedonum, et Sullae Dictatoris feretrum Senatores, ac sacrae virgines extulerunt; et Metello filii tres Consulares, duo triumphales, unus Censorius, et alter Praetor, lectum subiêre. Qui fortunae erant tenuioris, a Vespillonibus portabantur. Graeci suos hîc habuêre προσπόλους, quorum meminit Euripidea in Alceste, v. 607. qui idem in Rheso, hunc efferendi ritum φοράσην πέμπειν vocat. Dum efferebatur, insignia honorum, quos defunctus gessisset, fasces, lictores armaque et dona militaria, coronasque omnis generis, quas in vita meruit, vexilla atque urbium dona et legionum, spoliaque hostium, ac munera quae quis daturus erat, expressosque cerâ vultus et decota Maiorum totiusque familiae longô ordine simulacra in oblongis perticis sive hastis praeferebans ab ultima origine, quanto cum poterant apparatu. Si quis violentâ periisset morte, in pugna inprimis, arma eius simul efferebantur: Hinc de Arcadibus, Pallantem efferentibus, Virg. l. 11. Aen. v. 91.---- Hastam alii, galeamque ferunt.idque cuspide deorsum spectante. Unde idem ibidem v. 93.---- ---- Et versis Arcades armis.Corpus elatum praecedebant servi a defuncto manumissi ac libettate donati, illi inprimis, qui fide prae reliquis in herum erant noti: Hi pileati, aut albâ lanâ capita velati, lacrimis funus deflebant. Feretrum sequebantur liberi, propinqui, affines, atque alii amici lugentium habitu, capillô demislô, in veste pulla. Ac filii quidem velatis, filiae nudis capitibus passisque crinibus incedebant, albô vestitu; Sequebantur reliqui, qui funeris deducendi causâ confluxêre: idque apud Graecos partim pedibus, partim vehiculis. Apud quos viri feretrum praecedere, feminae sequi, illi candidâ veste sertisque ornati, si illustre funus esset: hae peplô quaeque suô obvelatae, solebant. Apud Romanos, ferebatur defunctus, si splendidi generis ac meritis in Rem publ. insignis fuisset, primum in Forum, ubi Oratione sunebri honorabatut: dein>procedebat funus ad locum, ubi mortuus sepeliendus vel cremandus erat. Et antiquitus quidem domum suam referebatur, ibi sepeliendus. Unde Virg. l. 6. Aen. v. 152.Sedibus hunc refer ante suis: et conde sepulchro.Postea vero, vi legis XII. Tabb. extra urbem communiter; ubi vel in agris suis tumulabantur, vel in viis extra portas sepulchra habebant: quibus locum designabant vel Augures, vel Pontifices. Qui vero cremandus erat, quâ ceremoniâ fuerit compositus, vide infra, in Cremandi ritus: Et de tota cadaveris funerandi cura Ioh. Rosin. Antiq. Rom. l. 5. c. 39. P. Bellonium ac P. Victorium Var. l. 10. c. 6. Io. Kirchmannum l. 1. c. 8. et seqq. Franc. Rossaeum Archaeologia Att. l. 5. c. 16. et seqq. etc. nec non infra, in voce Sepultura. Addit Dempsterus, cadavera pauperiorum olim insepulta in puteos abiecta; divitum in domibus suis condita: communiter postea in viis publicis; Principes autem demortuos in montibus aut ad montium radices sepultos fuisse. Unde Virg. Aen. l. 11. v. 850.---- ---- Fuit ingens monte sub altoRegis Derceni terrene ex aggere bustum.Et Lucanus l. 8. v. 695.Et Regum cineres exstructô monte quiescant.Hinc quoque Aurelius Victor in Orig. Gentis. Rom. c. 18. de Aventino Sylvio loquens, ait: Sepultus circa radices montis, cui ex se nomen dedit. Idem apud Graecos obtinuit, ut in excelsis locis Principes conderentur, plebs vero depressioribus tumulis contenta esset, usque ad tempora Cecropis, et quae illum diu sequuta sunt: donec Coemeteria duo Athenis constituta sunt, dicta Κεραμικοὶ, ὁ μὶν ἔσω, ὁ δὲ ἔξω τῆς πόλεως, Ceramici duo, quorum unus intra, alter extra moenia erat: in quorum illo, quem Thucydides Δημόσιον vocavit σῆμα, publicô sumptu recondebantur, qui pro patria occubuissent: iste in certas portiones ac septa divisus plebem capiebat; et locus insupet erat, ubi scorta prostabant. Quod si aliquis peregre obiisset, cadaver melle perungebatur, ne corrumperetur, autequam domum referri posset: quod de Agesipoli Lacedaemoniorum Rege, natrat Xenophon Hist. Graec. l. 5. Etiam cerâ cadavera eâdem fini oblinebant, ut de Persis refert Cicero Tuscul quaest. 1. ad fin. quod in mellis inopia factum esse, colligitur ex Corn. Nepote in Agesilao, c. ult. Cedriâ quoque conservata fuisse cadavera, docet Plinius l. 16. c. 11. Hôc modô delibuta cadavera ornabantur. coronabanturque, ac si viverent, imo et menfis adhibebantur; quem morem in Principum Christianorum aulis adhuc vigere videmus: apud Aegyptios iisdem ornamentis, quibus vivens utebatur, simulacrum defuncti indutum tumuloque vitreo illatum, Herodotus l. 3. narrat; postquam videl. more patriô conditum cadaver esset, de quo vide aliquid supra, ubi de Aeguptiaca ταριχεύσει et infra, voce Grammaticus. Barbarus vero mos Magorum ac Hircanorum, quibus cadavera suorum, nisi prius a canibus laniata essent, tumulari fuit nefas. Vide Auctores supra memoratos, ut et in voce Apotheosis. Apud Christianos sui aevi quid circa haec moris fuerit, Auctor Hierarchiae Eccl. Dionysii nomine, c. ult. sic enarrat, Propinqui eius qui mortuus est --- victoriae auctori gratias cum cantu agunt et praeterea sibi similem requiem optant. Sumptum eum ad Antistitem portant, quasi ad sanctarum coronarum donationem Ille autem eum libenter accipit --- sique erat ordinis Sacerdotum, quum ante sanctum altare eum posuit, Deum precari incipit, eique gratias agere. Sin autem sacris monachis sanctove populo annumeratus erat, eum ad --- sacrarium ante Sacerdotum introitum collocat: dein persicit sacrum sollenne precationis, quâ agit Deo gratias pontifex: deinceps Ministri promissis veris quae feruntur in scriptis divinis de sancta nostra resurrectione, recitatis, sancte cavunt cantus psalmorum, qui eiusdem ratioms sunt atque idem valent. Tum Ministrorum primus catechumenos dimittit, sanctosque qui iam dormêrunt, ἀνακηρύπτει praedicat, cum quibus pari laudatione dignum iudicat eum, qui paulo ante excessit e vita hortaturque omnes, ut beatum in Christo sinem petant. Tum accedens divinus Antistes ei sanctissimas preces adhibet; quibus rute perfectu et ipse eum, qui e vita migravit, ἀσπάζεται, salutat, seu osculatur; et secundum eum omnes, qui adsuns, ex versione Perionii. Vide hunc Dionysii locum erudite illustrantem Desid. Heraldum Animadver sionibus Arnobianis l. 4. ubi unctum post haec demortuum, et ἰν ὀηνῳ repositum, ex eodem addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.